- CORDUBANARII
- CORDUBANARIIin Diplom. Ludov. VII. Regis Franciae A. C. 1144. Sutores sunt, hodie Gall. Cordoniers; a Cordubensibus pellibus, quae Cordubae Hispaniae oppidô celeberrimô, alutariorum arte eximie praeparari consuevêre. Rebuffus, Tract. de Mercat. min. vend. Gloss. 11. Ab eaurbe deportari ad coeteros solent pretiosi corii species. Hinc Calcei de Corduba, apud Gilbertum, de Vita sua, l. 1. c. 11. et Theodulfum, l. 1. Carm. p. 138.Iste tuo dictas de nomine Corduba pelles.Hic niveas, alter protrahit inde rubras etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.